- TEUCER
- I.TEUCERBabylonius, de Decanis scripsit, memoratus Salmasio ad Solin. p. 654. Vide supra de hac voce.II.TEUCERCrustarius, apud Plin. l. 33. c. 12. Habuit et Teucer Crustarius famam. Subitoque ars haec ita exolevit, ut solâ iam vetustate censeatur. Ubi Crustarium interpretatur Dalechampius, qui in tenuissimis argenti laminis et quasi crustis retunsas castigatasque scalpebat imagines, non autem exstantes, et a corio frontis extimae prominentes: Gallice Ciselees a demy bosse. Vide supra.III.TEUCERCyzicenus, Historicus, edidit volumen de terra aurifera, de Byzantio, rerum Mithridaticarum libros 5. de Tyro totidem, totidemque rerum Arabicarum, adhaec historiae Iudaicae libros 6. et alia. Suidas.IV.TEUCERScamandri Cretenfis fil. qui in Troade una cum Dardano genero, qui Baticam filiam eius sibi iunxerat, regnavit; unde Iliensium regum fluxit origo. Ab hoc Troia, quae a nepote eius Troe hoc nomen nacta est, Teucria dicebatur. Virg. l. 2. Aen. v. 26.Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.Et populi Teucri. Ovid. l. 1. Trist. El. 2. v. 6.Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.Idem, l. 13. Met. v. 705.Inde recordati. Teucros a sanguine Teucri.V.TEUCERTelamonis ex Hesione fil. sagittandi peritissimus, quem Homer. Il. 8. inducit sub Aiacis fratris sui clypeo latentem, multosque Troianorum occulte ex insidiis vulnerantem. Hic cum eversâ Troiâ, in patriam rediisset, indignatus Telamon, quod necem Aiacis fratris sui, Ulyssis insidiis circum venti, ultus non esset, Salamine eum expulit. Patriâ itaque profugus, navigavit in Cyprum, ibique urbem condidit, quam de nomine relictae patriae Salaminem vocavit. Horat. l. 1. Carm. Od. 7. v. 21.———— Teucer Salamina, patremqueCum fugeret. ————Idem, l. 1. Carm. Od. 15. v. 23.Urgent impavidi te Salaminii,Teucerque et Sthenelus sciens pugnae.Et l. 4. Car. Od. 9. v. 17.Primusve Teucer tela CydonioDirexit arcu. —— ——Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.